라틴어 문장 검색

"Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:10)
"maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:12)
Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidus repente fuerat insecutus, ut canorae etiam aviculae prolectatae verno vapore concentus suaves assonarent matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentes affaminc.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:4)
Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, frivola et inanis est - neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 10:1)
Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 3:1)
Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 4:1)
Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 1:1)
Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 2:1)
CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 2:1)
conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 4:4)
Atque his frivolis sermonibus magna de iis sibi promiserant in caussa quam pro libertate subditorum susceptam credi volebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:10)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
Supra arcus fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas sufficiat avicularum caveae excipiendae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:13)
huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 2:3)
in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION